# Phonurgia nova 177

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/177

Quibus constitutis infero tandem, Musicae illam mirandam vim, quàm in animi commovendis affectibus obtinet, non ab anima immediatè profluere, quae cùm immortalis sit, & immateriata, nullam ad vocem & sonus proportionem dicit, neque ab eis immutari potest, sed a spiritu, qui est animae instrumentum, ut ab animae principali conjunctione, qua corpori annexa est; Spiritus enim hujusmodi cùm subtilissimus sit, vapor quidam sanguineus admodum mobilis ac tenuis facilè ab aere harmonicè concitato incitatur, quam concitationem anima sentiens pro varia spiritus incitatione varios effectus quoque inducit, hinc cùm spiritus velocioribus motibus harmonicis & spissioribus concitatur, & veluti crispatur, oritur ex illa crispatione rarefactio quaedam, ex rarefactione verò spiritùs oritur dilatatio, quam consequitur laetitia & gaudium, quae omnia tanto majores affectus habebunt, quantò moduli fuerint concinniores, aptiores & complexioni constitutioníque naturali hominis proportionatiores, hinc sit, ut, dum optimè constitutam harmoniam ac suavissimam percipimus melodiam, titillationem quandam in corde animóque, hâc aptâ concitatione veluti attracti absortíque sentire videmur, quam affectuum varietatem maximè promovent diversi modi seu toni musici, de quibus alibi actum est diminutiones praeterea notularum, ascensùs descensusque varia reciprocatio, varia dissonorum cum consonis artificiose mistorum combinatio. Spiritum autem hac ratione, non aliâ moveri, ex primo sequentium experimentorum manifestum est.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
