Latin
PROPOSITIO II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 182
Unproofread scanNot analysed yet
prioris sub duplum, habebitque se ut chorda ad chordam, sic spacium quod percurrit ad spacium. Ponamus igitur AEE sinffmmffmmllsfsmssssssmmmmmmmslin has chordas simul uno &eodem tempore incitari in B. &F. curret igitur utraque chorda ex B &F, illa quidem in S. haec in G. at minor in S. perveniens ibi veluti terminum motionis suae consecuta ex repercussione aëris sonum causabit chorda BC. in S. C. utpote à termino C. tantùm adhuc remota, quantùm ex B. in S. confecit, silente, mox tamen ubi in C. pervenerit, ibi ex aëris repercussione sonabit; sed minor chorda interim ex G in F. aequali tempore &spacio cum chorda BC. ex S in C. currente remeans, eodem quoque tempore in F. altero cursûs sui termino resonabit, dum chorda BC in C. resonat. Fier igitur hîc prima sonorum utriusque chordae unio, quae toties continget, quoties chorda tremebunda BC. aërem ferierit, cùm praetereà chorda minor bis suum spacium percurrat, dum chorda major spacium BC. semel; necessario duplo quoque celerius aërem feriet chorda minor quam major, &consequenter acutius sonabit, frequentique vibrationum unione ob magnum auditorium, ita &spiritus vitales suaviter afficiens eam, de qua diximus, delectationem (qui primus harmoniae gradus est) in anima efficiet. Unde in chordis aequaliter extensis, cum repercussio aëris in utraque chorda aequali tempore ac spacio contingat, unisonus causabitur, qui ita se habet ad harmoniam, ut unitas ad numerum, sive punctum ad lineam, unde &harmonicus propriè dici non potest, sed &Diapason omnium consonantiarum suavissima est, quia unio sonorum gravis &acuti perfectè mistorum frequentiùs quam in ullis aliis consonantiis contingit, cum unum solùm minor chorda sonum habeat, qui non uniatur majori chordae, reliquae verò consonantiae plures sonos habent, qui non uniuntur, &consequenter rariùs &rariùs, prout à consonantia diapason magis ac magis recesserint, cùm hypate consonant, sed hae in diapentes &diatessaron clariores fient.