Latin
PROPOSITIO IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 184
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IV. DUAE CHORDAE AEQUALES CRASSITIE Diatessaron sonant, quia soni in sesqui tertiâ temporis proportione se uniunt. atup v EEII Rimùm sit chordae majoris spacium A, per quod incitata currat AVXEC. Minoris DFE spacium, habeatque se chorda ad chordam, &spacium ad spacium ut 3. ad 4. videliDiathessa. D ron. cet in proportione sesquitertia, in quâ consistit proportio diates saron, mota ergo utraque chorda è terminis A &D, versus C &E, certum est, quòd minoris motus, ubi venerit in E, repercussus primò resonabit, &ubi recurrerit ex E in F. tunc primùm incipiet sonare in C chordae majoris motus; ubi igitur minor in D. veniens secundo resonabit, majoris ex C. reversae motio X. puncto imminebit, &ubi minor venerit in F. major tenebit A. ubi &terminum consecuta secundò repercussa sonabit. Minor autem ex F in E. promota, ibi tertiò resonabit, interim chordâ majori motâ in V. Nulla igitur adhuc sonorum unio facta est, quam tum primùm acquirent, cum majoris chordae motus ex V in C. pervenerit, &minor ex E in D. cum enim aequali tempore ac spatio terminos motionis assequantur, videlicet major in C.