# Phonurgia nova 184

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, PROPOSITIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/184

PROPOSITIO IV. DUAE CHORDAE AEQUALES CRASSITIE Diatessaron sonant, quia soni in sesqui tertiâ temporis proportione se uniunt. atup v EEII Rimùm sit chordae majoris spacium A, per quod incitata currat AVXEC. Minoris DFE spacium, habeatque se chorda ad chordam, & spacium ad spacium ut 3. ad 4. videliDiathessa. D ron. cet in proportione sesquitertia, in quâ consistit proportio diates saron, mota ergo utraque chorda è terminis A & D, versus C & E, certum est, quòd minoris motus, ubi venerit in E, repercussus primò resonabit, & ubi recurrerit ex E in F. tunc primùm incipiet sonare in C chordae majoris motus; ubi igitur minor in D. veniens secundo resonabit, majoris ex C. reversae motio X. puncto imminebit, & ubi minor venerit in F. major tenebit A. ubi & terminum consecuta secundò repercussa sonabit. Minor autem ex F in E. promota, ibi tertiò resonabit, interim chordâ majori motâ in V. Nulla igitur adhuc sonorum unio facta est, quam tum primùm acquirent, cum majoris chordae motus ex V in C. pervenerit, & minor ex E in D. cum enim aequali tempore ac spatio terminos motionis assequantur, videlicet major in C.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
