Latin
PROPOSITIO IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 186
Unproofread scanNot analysed yet
Vides igitur quomodo ab unitate profluentes consonantiae in senario totius perfectionis suae circuitum, ita ut alię pręter dictas consonantiae assignari nequeant, absolvant. Qui haec penitus penetraverit luculenter videbit, quomodo DEUS Opt. Max. Fons omnis harmoniae sit, &quomodo mundus ab ipso profluxerit, &quod opus ἐξάμερον ab ipso constitutum sit, sed haec in 3. &4. Libro fol. 100. &187. Musurgiae nostrae fusiùs tradidimus. Hae igitur consonantiae pro diversa in scala musicali dispositione, diversam quoque tonorum semitoniorum diesium, chromatum constitutionem causant, ex quorum varia combinatione pro varia hominum complexione, spiritus quoque variè afficitur; unde &varii, ut paulò ante dictum est, affectus atque impetus animi resultant; siquidem spiritus noster ad concitati aëris rationem movetur, non aliter ac chorda tacta alteram intactam concitat, unde si spiritus nostri chordae forent, ij à modulis concitati harmoniam perfectè exprimerent, quod sequentibus experimentis manifestum facio.