Latin
PROPOSITIO V
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 187
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò ob motum aërem, cùm enim ad motum soni movetur aër, eáque sit soni ad sonum, quae aëris concitati ad aërem concitatum proportio, ut in praecedentibus ostensum est, fit ut aër à sono incitatus inciderit in capax soni, quem adhuc devehit, eo modo id impetat, quo aër à priori sono fuerat impetitus, utroque &aëre &sono in corpore maximè sonoro &aëreo ex insita sibi natura unionem &propagationem quaerente. Hinc chorda chordam movet aequaliter extensam, aut aliud quodlibet corpus seu instrumentum harmonicum, uti chordam sibi sono similem &correspondentem, eò quòd aër aequaliter incitatus in corpus incidat &quantitate &qualitate simile ei, à quo fuit incitatus. Unde id ex se jam dispositum, &ad perfectionem seu bonum sui anhelans, similiter quoque ambientis aëris vellicatione incitatur, chorda autem Octavam resonans, licèt intacta, tamen ab inferiore concitatur ob maximam similitudinem &proportionem, quam ad eam habet; omnium enim opinione ab inferiore non differt, nisi acuto sono, unde eadem censetur, imò virtualiter in inferiori tanquam acutum in grave (ARISTOTELE teste) continetur, nihilque est, quàm inferioris vocis repetitio quaedam acutior &intensior, unde mulieres cum viris pueri quoque &Eunuchi cum provectioris aetatis hominibus psallentes intervallum diapason naturaliter cantant. Campanae quoque aliáque instrumenta sonora diapason inferiori veluti mistam resonant, quod non fieret, nisi maxima inter utramque similitudo intercederet &proportio. Praetereà cùm ita se habeat aër extrinsecus ad aërem chordae intrinsecum, ut extensio chordae ad chordam, chorda autem diapason resonans, sit in proportione subdupla, fit ut aër juxta hanc proportionem quoque moveat &incitet aërem organo auditorio intrinsecum &innatum inter membranulas contentum. Atque ex dictis patet, quâ ratione ad varios animi affectus Musica concitet; vim enim habet movendi auditum, vel cum delectatione, vel cum A a 2 cum commiseratione, vel alio simili modo, pro varietate soni &aëris moti, qui cum tali vel tali proportione movet auditum, dum enim aër hoc aut illo modo motus, atque ab homine inspiratus eodem modo movet spiritum pro sonorum varietate, variae in animalibus affectiones concitantur, uti variis modis moto aëre movetur spiritus.