Latin
PROPOSITIO V
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 189
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc eundem scyphum si in quinque partes diviseris, &tres aquâ repleveris duabus reliquis vacuis, resonabit tibi vitrum consonantiam diapente, quam debilior quóque crispatio comitabitur; ita vase in 7. partes diviso, si quatuor impleveris tribus vacuis, percipies consonantiam, quam debilior quoque priori aquae crispatio sequetur. Ex quo luculenter patet, eâdem prorsus ratione humores nostros &principaliter spiritum, qui sedem &dominium in corde potissimum omnium affectuum officinâ habet, commoveri. Hinc cùm vehementem aliquem sonum veluti tonitru explo- Cur sonos vehemensionemque tormenti percipimus, horrore quodàm perstringimur, ti terreaquia spiritus ad sonum sibi improportionatum nimis violentam mur. patitur illisionem ac dissipationem, unde horror &terror. Hinc quoque stridorem, si quispiam cultro ferrum radat, sufferre nequimus, cum asperitate sua musculos quosdam ad ventrem &cereBruta brum deductos vellicans malè afficiat. Quae omnia animaliquomodo bus quoque conveniunt, sunt enim, quae &modulis gaudent Musicâ delectentur. mulcenturque, quod tamen fieri non posset, si vis illa Musicae ab anima rationali immediatè proflueret; plus tamen infinitis modis homo Musicâ delectatur quàm animalia, quia modulos meliùs ac perfectiùs cognoscit.