# Phonurgia nova 189-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, EXPERIMENTVM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/189-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/189-2

EXPERIMENTVM II. Super tabulam solidam levem & concavam novem nervi extendantur eo ordine, qui in sequenti schemate comparet. Primi duo nervi AF. sint & quantitate & qualitate seu intensione aequales, hoc est, unisonum intensione resonent, reliqui tonatim juxta schema subiectum disponantur. Harum igitur primam chordam F. si plectro incitaveris, illa chorda chordam distantem omnes chordas sibi ἰσοτόνος, sive aequitensas quantumvis intactas removere sonare faciet, hâc tamen differentiâ, ut ea chorda, quae unisonae solet. fuerit vicinior, plus resonet, & sensibiliùs moveri videatur; Primò itaque chordae F. unisonantis intactae motus sonúsque maximè sentietur ad sonum primae; octavam quoque A. incitabit, sonaréque faciet, sed paulò debiliùs quàm priorem, utpote ab unisono aliquantulum recedentem, si enim plumam ipsi imposueris, aliquem chordae tremorem licet tenuem senties, quod vix à quoquam notatum reperi, cùm plerique Hypathen unisonam tantum & Netem ad aliam intactam moveri existimaverint; sed experientia longa contrarium me docuit, omnes enim chordae ad Hypathen consonae moventur, sed, ut dixi, tantò efficaciùs, quantò fonti suo fuerint viciniores. Dissonae verò solae amicâ concitatione moveri nesciae in sua pertinacia persistent.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
