# Phonurgia nova 190

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, EXPERIMENTVM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/190

ssfflslssfsf Porrò non chordae tantùm chordas similiter extensas incitant, sed & fistulae & tubae chordas simili tono gaudentes sonare faciunt, Cujus rei veritas ut pleniùs demonstretur, memorabo hoc loco id, quod MOGUNTIAE olim mihi contigit; dum enim in odaeo quodam à templo separato solemnioris Sacri tempore certis negotiis distinerer, ecce chelin majorem (quàm è cantoribus quidam priùs ad organum templi exactè concinnatam sine chordarum laxatione parieti odaei appensam abiturus reliquerat) intactam & nemine praesente, nescio quo occulto motu, per intervalla subinde resonare sentio, rei igitur novitate attonitus, propiùs accedo sonum hujusmodi prodigiosum penitiùs examinaturus, quod dum facio, hîc comperio, quòd simul ac Organoedus fistulas chordis dictae chelys exactè undequaque correspondentes incitabat, ipsae chordae non secus eo tono incitarentur, ac si plectro fuissent concitatae, quam harmoniacam sympathiam pluribus postea non sine ingenti admiratione exhibui. Hanc Phonurgiam & aliis postmodum in locis adhiberi attentavi, sed dispositionem loci similem memoratae, casu potiùs quàm arte inventae, reperire non licuit; Nam in hujusmodi harmonico prodigio primò perfectam fistularum cum chordis adaptationem, exactam quoque distantiam fistularum à fidibus cum certa loci, murorúmque sonum propagantium dispositione necessariò requiri notavi. Sed de hujus constructione, cùm non hujus loci sit, alibi forsan uberiùs Deo volente loquemur.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
