Latin
EXPERIMENTVM III
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 191
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTVM III. Accipiantur quinque scyphi vitrei omnes ejusdem magnitudinis &capacitatis, quos eo ordine sibi contiguos collocabis, qui hic in subjecto schemate exprimitur; repleatur autem unus scyphus aqua-vitae, scyphus alter vino meliori, alius aqua subtili, alius aquâ crassâ, ut marinâ aut oleo, medius verò aqua communi; Quo facto, extremo digiti madefacto oram scyphi eousque rades, donec tinnitum, quem in primo experimento excitare docuimus, perceperis. ifsifis sinumumummmm Hic enim acutissimus sonus, non sine admiratione omnes reliquos humores concitabit, &tantò quidem vehementiùs, quantò unus humor altero fuerit subtilior. Hinc aqua vitae in scypho, quae igneam naturam refert, seu cholericam, prae caeteris maximè subsultabit; vinum verò in scypho complexionem sanguineam, seu aëriam referens moderatam subibit concitationem; Aqua verò subtilis phlegmaticam constitutionem exhibens prae caeteris tardam &obtusam commotionem causabit; Aqua verò crassa scypho contenta ob terream complexionem suam vix motionis erit capax. Non secus Musicam animi nostri affectus concitare judicandum est.