# Phonurgia nova 193

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, EXPERIMENTA VARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/193

Verùm, quemadmodum formam vitrei vasis atque ejus amplitudinem & capacitatem, caeterásque circumstantias necdum penitùs cognitas habui; ita quoque judicium meum in rebus arduis, & à me incompertis adhuc inconsultiùs interponendum non censui; donec de modo operandi certo & securo certior reddar; siquidem causam istius effectus in solum sonum Octavae, quem δαπασῶν efficit, conjicere, non facilè admiserim. Aliud igitur debet esse causa hujus insoliti effectûs. Habeo & ego, & varia vidi experimenta rumpendi per solum sonum vitri; videmus enim per vehementem tonitrui sonum, veteres fenestras rumpi; necnon per vicinioris alicujus tormenti bellici explosionem. Sed haec quia notiora sunt, quàm ut ampliùs ea prosequi debeamus, ad alia progrediamur. Prodiit praeterlapsis annis inventum, vitrum certâ aquâ ita praeparandi, ut unum ejus frustulum in extremitate ruptum totam massam in insensibilem pulverem redigat; cujus causam in Mundo subterraneo, de arte vitriaria assignavimus. Si itaque ex hac materia vitrea ampulla confletur, non dubium, quin voce graviori insonata ampulla evestigio dissolvatur. Idem fieret, si in ampullae latere adamantino graphio vel minimam crenulam incideris; móxque priùs calefacto voce humidiori insonueris, ampullam ruptum iri necesse est. Sed haec opportuniori tempore, ampliùs enucleabuntur.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
