Latin
SECTIO
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 194
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO II. PHONURGIA LATRICA Sive De Perturbationibus animi, morbísque vi Musicae curandis. CAPUT DE CAUSIS PRODIGIOSAE OUSICAE Curativae. ARIAS hujus prodigiosae curae rationes &causas varii assignant. Cabalistae more suo omnia canalibus sephiroticis, quibus divina vis in singula munddi influat, attribuunt. Modum verò quo hoc fieri asserunt, diximus in Oedipo nostro Aegyptiaco, tractatu de explicatione arboris 10. Sephiroth; Platonici more suo horum mirabilium effectuum causas in mundanae animae harmonicis omnia sibi copulantis (quam &Colchodeam vocant) nexibus constituunt; Astrologi &Alchimistae omnia influxibus superiorum corporum attribuunt; quorum omnium rationes, cum in Astrologia Consoni &Dissoni, sive in eNusica Mundana tractaverimus, eo Lectorem remittimus. Et miror sanè viros adeò sapientes relictis naturalibus causis in tam absurda &ab omni humano ingenio remota placita incidisse; idemque fecisse videntur, quod illi, qui relictis domesticis divitiis, in Indias ad eas, quas copiosiores habent, divitias acquirendas innumeris sese periculis exponentes commigrant. Verùm singulorum effectuum genuinas causas antequàm assignemus, primò more solito quaedam, ad demonstrationes nostras solidiori fundamento stabilendas supponamus. Suppono itaque Primò, Aërem non extrinsecum tantùm, sed &intrinsecum unicuique rei praesentem ad soni rationem moveri, ita, ut si soni fuerint in proportione dupla, in aëre eandem proportionem imprimant, si in tripla triplam, si in quadrupla quadruplam, &sic de caeteris; Et quemadmodum species visibiles ab Objectis conicè emanantes in medio sensibiles non fiunt, nisi dum Objeactu ab organo &potentia visiva percipiuntur, etiamsi species omnium visibilium rerum in aëre inconfusè &impermixtum (ut in Arte Lucis &Vmbrae fusè demonstravimus) perseverent Siquidem aër perpetuò plenus est infinitarum specierum per eum ab omnis generis objectis delatarum simulacris: ita, ut sicuti species visibiles in aëre perseverant, ita &species audibiles.