# Phonurgia nova 196-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/196-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/196-2

CAPUT II. QUOMODO DAVID CTTHARIZANDO SAUlem à Spiritu maligno eripuerit. T hanc quaestionem meliùs enodemus, adducemus primò verba sacrae Scripturae, ita autem habetur lib. 1. Regum cap. xvj. Quandocunque igitur Spiritus DEI malus arripiebat SAUL, DAVID tollebat cytharam, & percutiebat manu suâ, & refocillabatur SAUL, & leviùs habebat, recedebat enim ab eo Spiritus malus. Musicâ igitur pulsum fuisse qualemcunque Spiritum DEI malum, verba SACRI TEXTUS clarissimè docent, quomodo autem id contigerit, varii variè explicant. RABBINI ajunt hoc loco DAVIDEM, dum SAULEM curavit, Cytharam personuisse decachordam ad exemplar arboris Zephyroticae constructam, ac decem divinarum virtutum effluxibus veluti fructibus quibusdam foecundam hunc effectum praestitisse, ajunt enim DAVIDEM sidus illud cognovisse, cui concentus conjungendus esset, ut facilè phrenesis retunderetur, & se leviùs haberet, ita R. ABENEZRA, in OCicra heggadolah. Picus Mirandulanus 7. & 8. thesi Nathematica, Musicam dicit movere spiritus, ut serviant animae, sicuti medicina eosdem agitat, ut regant corpus, & musicam sanare corpus per animam, sicuti medicina curat animam mediante corpore; ex quibus quidem facilè colligi poterit, quâ ratione DAVID facilè furentem represserit SAuLEM; unde quis non videt vanissimum ABENEZRA commentum esse? neque enim DAVID illos siderum aspectus inspexerat, dum SAULIS furorem sedavit, sed toties manu sua pulsabat, quoties SAUL imperabat, sive hic, sive alius aspectus vigeret.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
