Latin
CAPUT II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 197
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm nos omnibus dictis repudiatis, dicimus DAVIDEM SAuLEM à melancholia &à furoris specie, quam ipse perfectè noverat, &deinde etiam à daemonio liberâsse non herbis, succis, pillulis, aliisque specibus melancholiam dissipantibus. Sed solâ Musicae vi &efficacia, atque ut celeriùs rem demonstremus; Nota, illa furorem sive maniam curare, quae poros reserant, arcent fuligines, obstructiones expediunt, cor recreant, sed concentus harmonicus id efficere potest; cùm enim Musica sonis constet, qui commotione aëris producuntur, ubi sonis illis usus fueris, qui aëreos furiosi spiritus moveant, hi spiritus per motum calidiores juxta supposit. 3. atque celeriores effecti attenuabunt, dissipabuntque omnem tandem melancholici humoris miscellam. Vel si mavis, ut illos spiritus remittamus, &quietiores efficiamus, ne ita cerebri meningen lancinent, sonis admodum lentis parvisque intervallis uti debemus, ut ad tardorum motuum concentum spiritus illi &vapores mordaces, qui ex stomacho, liene &hypochondriis in cerebrum evolant, tardiores effecti quietum hominem dimittant. eMusica itaque Davidica SAULEM duobus mo dis sedare potuit. Primò spiritus fumósque SAULIS ita movendo calefaciendo, atque attenuando, ut succum melancholicum dissipatum è cerebri cellis deturbaverit, vel dissolverit in auras tenues, quae per transpirationem insensibilem, sudorem atque poros abjerint. Secundò ubi spiritus illi melancholicum succum reliquerunt, non potuit saevire, donec redierint, quia ex se terrestris est &veluti actione destitutus, nisi vitales spiritus &animales illum moverint, atque hûc illucque traduxerint; reliquerunt autem, cùm ad aures laxis velut habenis harmoniae capiendae gratiâ convolârunt, quâ durante furor cessavit, quâ cessante redierunt quidem, sed leviores &expeditiores facti melancholiam ad tempus aliquod expellere, attenuare, &fortâssis aliquam illius partem in benigniorem vaporem, aut habitum convertere potuerunt. Ex quo manifestum sit, hanc rem minimè ex casuali cytharae sono, sed arte maxima &DAVIDIS summâ psallendi peritia processisse; DAVID enim cùm esset summi &sagacissimi ingenii, &praeterà utpotè Armiger SAULIS semper ejus praesentiâ frueretur, ex magna quâ ejusdem fruebatur consuetudine, ingenium, inclinationem, animi impetus, caeteráque quibus exagitabatur pathemata apprimè noverat. Unde, non tam proprio quàm divino eum instinctu urgente, citharam haud dubiè, aut aliud quodvis instrumentum arripiebat. Nam ut in Schilte Gilbormi refertur, noverat DAVID 36.