# Phonurgia nova 198-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, COROLLARIVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/198-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/198-2

COROLLARIVM I. Patet ex dictis, quomodo dissipatis caliginosi cordis vaporibus Spiritus Domini malus consequenter fuerit pulsus. Cùm enim melancholicus humor caliginosus sit obscurus & tenebrosus, aptissimam sanè se praebet Daemonibus sedem, ut in daemoniacis, phroeneticis, energumenis, menstruatis patet, qui, cùm multa atrà bile abundent, sese variis Daemonum in illo caliginoso vapore sedem suam figentium, animámque variè agitantium illusionibus capaces reddunt. Cujus rei manifestissima signa sunt exoticae operationes, quas perficiunt, nunc linguas, quas ignorant, sermocinantes, nunc futura divinando, nunc alia & alia perpetrando, quae purae naturae humanae adscribi minimè possunt. Humor igitur melancholicus viscosus & faeculentus cùm Daemonis veluti instrumentum quoddam sit ad animum miris modis agitandum aptus, mirum non est, dissipato humore animam pristinae tranquillitati postliminio restitui, ut posteà de Tarantismo laborantibus dicemus.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
