Latin
COROLLARIVM I
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 199
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM II. Patet ex dictis, qua ratione Musica Pestem, Lycanthropiam, Furorem animi aliósque motus abstulerit in omnibus iis, de quibus in praecedentibus mentionem fecimus. Cùm id spirituum beneficio contingat, qui tenuiores, celeriores calidioresque redditi humores illos dissipant, &attenuant vel mitigant, quibus morbi procreabantur, ac proinde mentem phantasia ab apprehensione morbi animam plus aequò affligente tantisper aversa, ita exhilarant, ut excitata Spiritus omnes ad infirmitatem propellendam destinet, qui ob efficax mentis imperium huc illucque cursitant, atque convolant, donec jussa perfecerint, eo ferè modo, quo venti quidam Aquilonares excitati aërem contagione infectum perfectè purgant, ejusdemque aëris tetris vaporibus mixti putredinem arcent. Cùm enim spiritus vitalis sit aëreus vel aethereus, statim atque sonos acutos &aërem celeriter commoventes percipit, motum illum illiusque Rhythmum sive clausulam imitatur, quemadmodum enim intellectùs operatio phantasiae actiones, &voluntatis atque appetitûs sensitivi actus mentis &imaginationis motus sequitur, adeò ut vix motum unius ab alio distinguere possis, ita spiritus illi corporei, qui sunt animae instrumenta praecipua, aeris alterationis impréssiones atque motus facilè sequuntur.