Latin
CAPUT III
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 200
Unproofread scanNot analysed yet
Aderat inter alios Musicus, qui artis eam peritiam se tenere diceret, ut homines in quoscunque vellet affectus vocaret, ex moestis laetos, ex alacribus tristes, ex indignabundis placatos, ex placidis indignantes &usque ad furorem insanientes se facere posse jactaret; atque is quò faciebat ista majora, quae se posse diceret, eò Regem experiundi faciebat cupidiorem. Jamque paenitebat artificem sua jactantiae, vellétque non tam de se magna praedicâsse, quippe ista in Rege experiri, non sine periculo esse; insuper si minus, quam dixit, facto probasset, mendacem se, similemve haberi non sine discrimine formidabat; orabat, quos poterat, ut Regem ab eo desiderio everterent, sed nihil egit. Quò enim magis recusavit artis experimentum, eò magis Regem accendit. Vbi videt, non se evasurum quamvis impleret, quae jactasset, orat exportari arma omnia, quibus laesio possit inferri; deinde ut extra sonum cytharae consistant nonnulli, qui poßint ad se vocari, curavit, ereptámque manibus cytharam capiti jubentur illidere canentis. Omnibus jam ritè instructis Regem cum paucis in Aula reclusum cytherâ aggreditur. Primùm gravi tono moerorem quemdam audientibus ingerebat, inde succinendo plausibiliùs in laetitiam vertit, ut paulum abesset, quominùs jocabundi dissultarent. Tum modis acrioribus intentatis indignationem quandam concitabat, quae ubi invaluit, furere Regem astantesque cernere erat. CXox signum dedit delitescentibus, ut introjerent, Reoemque jam saevientem continerent illisa primùm ex condicto cythara, Regem deinde aggrediuntur. At tantum fuit robur viri ut pugno quosdam exanimaret; inde cùm multis obrutus fuisset pulvinaribus, ardor ille conquievit, sed postquam se receperat, vehementer indoluit, saevisse se in eos, quos ante habuit fidisimos. Ecce historiam prorsus mirabilem, quam &refert SAXO Grammaticus lib 12. Ferunt autem hunc Regem ERICUM dictum cognomento BONUM, in tantum furorem exarsisse, ut effractis atrii foribus arrepto ense quatuor transfoderit; ubi verò menti restitutus fuit, relicto Procuratore regni filio HIERUSALEM expiandorum homicidiorum gratia profectum, atque in CYPRO defunctum fuisse; ubi sane non parum dubii occurrit, quomodo tam ineffabilem vim cytharae sonus habere potuerit, ut Regem ex se, &suà naturâ bonum, clementem, mitémque in tantos furores rapere potuerit? Nam ALEXANDRUM à TIMOTHEO in rabiem actum &ad armorum apprehensionem in cythara concitatum, non adeò mirum fuit in Rege effervescentis bilis, &animi prorsus martij cùm enim esset refertus spiritibus igneis, hi autem modulo Martio concitatiores effecti facilè affectum furoris à perito Cytharoedo, cui ingenium ALEXANDRI notum esset, inducere poterant. At quo modo hunc optimum Daniae Regem in tam excessivum mentis ardorem incitârit, non planè perspicio. Certè quò minus hic effectus prorsus naturalis fuerit, aliquot circumstantiae mihi persuadent. Nam petit Cytharoedus, ut furente Rege cythara capiti suo illidatur, eáque illisâ deinde Rex contineatur. Quae actio nescio quod pactum implicat.