Latin
CAPUT III
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 202
Unproofread scanNot analysed yet
vir honorabilis, &Musicus celebris Siculus, Patriâ Panormitanus, unà cum uxore sua &filiola, cui nomen FELICE, aetatis 9. annorum 4 1/2 palm. statura ejus. Haec in tantilla aetatula tantam tum Musicae, tum Instrumentorum, quae fidibus constant, sonandorum peritiam, nacta fuit, ut etiam ex peritissimis Musicis Romanis non defuerint, qui quidpiam humana arte superius sub ipsa latere suspicati sint; Fui &ego ad hujusmodi spectandam auscultandamque Phonurgiam invitatus, comparui fateor, tantò libentiùs, quantò ardentiùs tum artis modum rationemque, tum gestus nutúsque cognoscendi animo meo insederat desiderium; Et primò quidem in Odaeum introductus omni instrumentorum genere instructum; ubi dum nonnihil cum paucis comitibus commoratus scenam peragendam anhelo animo exspectarem, ecce mox è viciniori cubiculo prodiit puellula, nullo cosmetico ornata fuco, non calamistratis capillorum cincinnis, verum simplici &plebaeo ornata vestitu, tametsi pusilli corporis staturâ pigmaeam, morum tamen gravitate serietateque nescio quam viraginem praeseferebat; Quae artis suae specimen datura, primò hospitibus modestiâ singulari salutatis à Psalterio, quam Harpam vocant, suae fidicinae modulationis sumpsit exordium. Erat Harpa alta 10. ferè palmarum, triplici ordine, fidiúmque discrimine instructa, &quoniam ad chordas per pyrolas, sive paxillos ferreos (quas claves vocant) concinnandas pusillae staturae impedimento, non pertingebat; parens eam sedili impositam sustulit; atque hoc pacto adeò ingeniosâ industriâ chordas accommodare coepit, ut, quod in aliis sonatoribus &cytharaedis taedium adferre solet, in hoc vel ipsa concordatio harmoniâ plena, in oblectamentum cederet auditorum. Peractâ hac fidium adaptatione; mox tenellorum motu digitorum, tantò ingenio chordas sollicitare coepit, ut omnes attonitos stupore teneret.