# Phonurgia nova 204

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/204

Atque haec sunt, quae curioso Lectori de novennis puellae Phonurgia sanè mirificâ communicanda censui, ne quicquam inauditorum circa musicas operationes effectuum, in hoc Opere omisisse viderer, & proinde illud DAVIDIS verificatum videatur. Ex ore Infantium & Lactentium perfecisti Laudem tuam. Porrò quomodo Surdastri, Ischiatici, aliíque morbi quidam curari potuerint, in sequentibus dicetur. Nunc ad curam eorum, qui à Tarantula intoxicati sunt, calamum convertamus.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
