# Phonurgia nova 208-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CONSECTARIVM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/208-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/208-2

CONSECTARIVM II. Colliges secundò, quòd sicut non unicuique Tarantulae quae. vis modulationes conveniunt, sed certis certae, ita & homini ab hâc vel illâ Tarantulâ icto, haec vel illa modulatio convenit, aliae enim ut dictum est, non moventur nisi vehementi strepitu, ut contingit in iis Tarantulis, quae tenaciore humore praeditę sunt, ita in homine; aliae facilè & ad quemvis proportionatum illis sonum moventur, veluti in iis, quae subtili & biloso humore praeditae sunt, motu enim facilè in iis attenuantur spiritus venenosi, qui cùm acres sint & mordaces, vellicatione suâ musculosum genus infestantes vehementer ad saltum alliciunt: Si igitur melancholicum hominem jcerit melangoga, eum torpidum reddet & somnolentum; si cholerogoga cholericum, mobilem, instabibem, phreneticum & martios furores spirantem efficiet, & sic de aliis, praesertim si musica Tarantiaco respondeat.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
