Latin
CONSECTARIVM II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 209
Unproofread scanNot analysed yet
Quis autem sit sonus proportionatus veneno, meritò quis dubitare posset; Dico igitur veneni qualitatem excitatam statis temporibus non secus, ac omnes morbos periodicos ebullitionem, seu commotionem quandam humoris causare, humorem autem attenuatum vi veneni in subtilissima quaedam veluti fila inter musculorum διαστήματα difflari, quae si ex humorum conditione talia fuerint, ut facilè à sono extrinseco harmonicè concitentur; ad sonum veluti proportionatum subjectum, &ipsa motu vibrissata, musculos quibus adhaerent, cum vellicatione tùm mordacitate materiae in saltus provocabunt; Hinc quantò sonus majorem habuerit vocum notularúmque diminutionem, atque acuti gravisque vocum, in Tono hemitoniis frequentibus referto, majorem permistionem, tantò gratiorem futuram hoc morbo affectis musicam; Ex celeritate enim motûs vehementiùs vellicat &consequenter ad saltandum vehementiùs sollicitat. Hinc Cytharoedi quantùm fieri potest variis vocum diminutionibus, &ut plurimùm in tono phrygio, ob frequentia quibus constat hemitonia, modulationes adornare solent. Verùm nequicquam curiosi Lectoris votis desit, apponemus hîc cantilenam, quâ vnde &vulgo Tarantella dicimaximè Tarantati delectantur, tur. Tarantulae. Antidotum CAIIE te