# Phonurgia nova 210

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/210

CAPUT DE DIVERSIS DIVERSARVM TARANtularum proprietatibus. TOc porro prodigiosum paenè & prorsus paradoxum non immeritò videri alicui possit, unam videlicet Tarantulam ex dissimilitudine quadam naturarum alteri penitus contrariari; neque enim unum instrumentum patiuntur, neque saltus, neque gestus, atque Symptomata eadem, sed prorsus diversa, quod cum Hispano cuidam tunc temporis TARENTI commoranti fuisset relatum, fertur is risu primò rem excepisse, atque testimonio multorum fide dignorum, donec in se ipso rei periculum fecisset, acquiescere non voluisse. Duas igitur Tarantulas colore & qualitate diversas inquisitas manui imposuit, lacessitásque ultro diversis in partibus manus suae puncturas infigi permisit; morsibus igitur acceptis venenóque per totum corpus paulatim diffuso, sentiuntur mox paroxysmi gravissimi & mortis angustiae; advocantur confestim cytharaedi, auletae, omnis generis Musici, varia tentantur harmoniarum genera; sentit tandem infirmus ab uno modulo fortiter ad saltandum se solicitari; sed frustra, quantum enim unius venenum Tarantulae ad saltum sollicitabat, tantùm alterum venenum, utpote totâ substantiae similitudine contrarium resistens, à saltu retrahebat. Tentantur iterum aliis adhibitis instrumentis modulationum aliae species; verùm ab una earum ad saltandum iterum potenter se instigari sentit, sed frustrà, venenum enim hoc ad saltum concitativum à priori incompossibili & prorsus contrario ita est inhibitum, ut quod unius concedebat facultas, alterius irremediabiliter negaret; in hac igitur qualitatum contrariarum lucta constitutus infirmus, dum nullum reluctanti naturae, inimicorumque humorum ferociae remedium inveniret, neque ulla venenosae qualitatis exhalatio concederetur, vita tandem miserè non sine dolore & commiseratione praesentium excessit; exemplo suo docens, quàm temerarium sit, quamque periculosum sine cautela & circumspectione sese funestis hujusmodi experimentis exponere.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
