# Phonurgia nova 212

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, QUAESTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/212

QUAESTIO II. CUR TARANTISMO AFFECTI CERTIS quibusdam coloribus tantopere delectentur. ICTUM est diversas Tarantulas ad diversos colores TaranPtismo affectos excitare, quod, qua ratione contingat, jam explicandum est. Suppono itaque tanquam experientia comprobatum, ad eum colorem ictos inclinare, quem Tarantulae praeseferunt, ita ut ij, qui à Tarantulis rubris vulnerantur, ad colorem rubrum flammeumque inclinentur; qui à viridibus ad viridem, & sic de caeteris. Item quae Tarantulae aquis, fluminibus aut cisternarum crepidinibus aficiuntur, ictos ad aquam similiter inclinant: quae verò locis calidis & sicccis, ad bilosas actiones Tarantiacos plerumque concire solent. Quod si complexio hominis Tarantulae responderit, tantò effectum validiorem praestabit. Sunt igitur quaedam animalia venenosa, quę prorsus eandem affectionem, quam ipsa patiuntur, morsu in alios transferunt, ita Dipsas serpens, cum semper fervida siti crucietur, talem quoque efficit mordendo in homine, juxta illud: Vt sitis hanc torquens nullis extinguitur undis, Sic rabidam morsis concitat illa sitim. Ita canis rabidi morsus eam passionem, quam in cane efficit, etiam in homine praestat, videlicet ὑθροροβίαν, seu metum aquae; Cerastes quoque, ut ab Aegyptiis accepi, ποροροβίαν, seu metum ignis lucisque tam serpenti quam homini ejus veneno infecto incutit. Ita Torpedo torpida, membra torpida reddit, & sicut parens quoque podagra, lepra, epilepsia laborans, in semine filio eosdem morbos communicat; non secus Tarantularum diversarum venena ab insita sibi proprietate videntur icti animum ad eum colorem, quem ipsae referunt, seu quo illae recreantur, occulto Magnetismo seu caeca quadam naturae similitudine inclinare; Tarantulam autem certo colore recreari, inde patet, quòd in diversis planis coloratis positae id planum appetant, quod iis colore consimile fuerit.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
