# Phonurgia nova 217

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/217

SECTIO III. De variis prodigiosis sonis. CAPUT I. DE DEFINITIONE, ET DIVISIONAE Soni prodigiosi. ONUS prodigiosus nihil aliud est, quàm insolitus uidam sonitus ad aliquod significandum institutus, qui dum aures vehementer percellit, neque causam ejus nôrunt Auditores, in maximam admirationem rapit. Estque triplicis speciei, naturalis, praeternaturalis, supernaturalis sive miraculosus. Ad Miraculosum sonitum, pertinet sonus ille magnus, qui perorante CHRISTO Ioannis 6. derepente exortus magnâ omnes admiratione Auditores replevit; talis Musica Angelorum in Nativirate CHRISTI fuit; talis die PENTECOSTES juxta illud Actuum Apostolorum (factus est repente de caelo sonus, tanquam advenientis Spiritus vehementis) tales sunt soni, passim in Sacra Scriptura memorati, clangor tubarum in monte Sinai dum Legem à DEO MOYSES acciperet. CAPUT II. DE CASU CVRORUM JERICHONTINORUM ad sonitum tubarum secuto. TRUM prodigiosus ille tubarum sonus populíque clamor ferichontini muri casum physicè causaverit, an miraculosè, controversum est; Ex Rabbinis RALBAG primò putat soni vehementiâ eos, concidisse, in qua sententia & ipsi SS. Patres fuêre, videlicet S. AUGUSTINuS serm. 206. de tempore; Post haec, inquit, ad civitatem IERICHO per ventum est, & muri ejus ad clamorem populorum sonumque tubarum usque ad fundamenta dejecti sunt; D. HIERONYMUS epist.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
