# Phonurgia nova 218

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/218

ad ABIGAUM: Corruerunt, inquit, muri JERICHO Sacerdotalium tubarum subversi clangoribus; idem asserit D. AMBROSIUS lib. 30. cap. 10. ORIGENES homil. 6. MERSENNUS inter recentiores putat omnino eos vehementiâ soni concidisse, imò proportionem inter objectum mobile, & movens praescribit; quae cùm ingeniosiora sint, quàm veriora, iis non immorabimur, sed breviter dicimus, miraculosè illos ad sonitum, ceu Divinae voluntatis signum concidisse; naturaliter autem, (quicquid dicat MERSENNUS) commoveri non potuisse, ita probo. Nullus quantumvis ingens, intensus, & multiplicatus hominum, tubarúmque sonus murum, molémque ullam potest naturaliter solus deiicere, aut commovere, quod ita ostendo. Ad sonum concurrunt tria haec, Primò corporum duorum, aut solidorum, aut quasi solidorum collisio. Secundò aëris, vel similis corporis inter duo illa intercepti confractio, & contritio. Tertiò corporis hujus confracti & contriti diffusio, ejusque veluti fuga, & recessio. Atque hoc est, à quo moveri & impelli potest quippiam; dum enim sic fugit, ac recedit, si quae occurrunt corpora, ea ferit, & si quo modo potest, propellit, & quidem vicinum primòque obvium aërem commovet, ac propellit semper; quia corporum alioquin daretur penetratio: & aër ad motum recipiendum suapte veluti sponte perfacilis est; remotum verò non semper, quia sensim fugientis illius debilitatur impetus, sicque ultrò progredi, ac impellere desinit; sed in isto ejus progressu, alienorumque corporum impulsu considerandum, ut longe possit, ac fortiter progredi, ac impellere, necessarium esse primò, ut magnâ vi fractum, contritum, & extrusum sit; secundò, ut non exile quid ac tenue sit, sed quantitatem habeat majorem. Nam si desit prius, à fuga illico sistitur, neque vel ipso statim initio vehementem proximum aërem movebit; si desit posterius à circumstante, ac longè latéque diffuso aëre vox compescetur, neque vel progredi, vel pellere quicquam poterit; ad haec accedit insuper quod exigua vis etiam maximorum sonorum sit in Medio libero, quales campi aperti sunt, & quod in vastum, qui nos ambit aërem facilè solvantur, ac dissipentur, adeò ut plerique Philosophorum ad aures paulò remotiores non verum realemque sonum, sed ejus tantummodò speciem, seu simulachrum pervenire asserant. Si enim sonus hanc virtutem haberet, jam in urbibus expugnandis non aliis arietibus & catapultis opus foret, quàm incondito hominum, equorum, tympanorum, tubarum, tormentorúmque sonitu. Quòd verò in praecedenti parte dixerimus, sonitum magnam vim obtinere in aliquas res, eas commovendo, ut cum organum sonitu suo tremefacit lapidem, vel statuam vel simile quid, id non intelligi velim, nisi de harmoniosa concitatione aëris, potest enim, vel unicus etiam tubus minor commovere ingentem molem, quam tamen 10.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
