Latin
SECTIO III
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 219
Unproofread scanNot analysed yet
fistulae dicto tubo majores non commoverent: non loquimur igitur illo loco praecisè de vehementi aëris commotione, sed de illa, quâ dicimus sonorum commovere aliud corpus sibi proportionatum, non secus ac unam chordam alteram chordam movere diximus. Si enim in aliquo polychordo extensae sint 12. chordae, quarum prima &ultima sint isotonae, id est, aequaliter extensae, dico, quod harum una alteram motura sit, nulla verò aliarum 10. ex recensitis chordis alterutram movere possit, etiamsi omnes concitentur. Vides igitur ut unum corpus moveat aliud, non aëris vehementiam, sed ad id movendum proportionatum &harmonicum ejusdem motum requiri; quod autem attinet ad testimonia SS. Patrum paulò ante citata, dico nullum ex SS. Patribus putasse, sola naturali tubarum clamorúmque vi avulsos ferichuntinos muros cecidisse, sed ex signo, quo posito, DEUS se ipso, vel Angelorum ministerio urbem diruit ac vastavit. Manet igitur ruinam Jerichuntinorum murorum clangore tubarum causatam, non fuisse naturalem, sed prorsus miraculosam; quare iis relictis ad reliquos sonos describendos progrediamur.