Latin
CAPUT IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 222
Unproofread scanNot analysed yet
DOMINICI Cordubensi quae ultrò sonita aut Fratris istius Monasterii, aut insignis alicujus viri ejusdem Ordinis fatum portendebat. Similia de alterius Campanae in Coenobio Salernitano Dominicanorum prodigioso sono moriturorum praenuncio refert ANGELUS ROCHA. GIBELLINUS in Vita S. MENULPHI in Germania in Monasterio Bodkensi Campanam pari modo &spontaneo pulsu Monialis alicujus obitum significasse refert. Sunt &alia instrumenta Musica suapte sponte sonantia, dum graviora alicujus regni pericula imminent, ita ad sepulchrum S JACOBI Compostellae seditiones futuras declarant instrumenta bellica &strepitus; Nonnulla praesignificant victorias Catholicorum contra Infideles, ut collisio ossium FERDINANDI GONZALI. De quo vide NORIMBERGIUM. Innumera hoc loco adducere possem prodigiosorum sonorum exempla, sed qui plura hujusmodi desiderat; legat Theatrum vitae humanae de Prodigiis; AEGESIPPUM &JOSEPHUM de signis praeviis excidii Hierosolymitani. CORNELIUM GEMMAM in Cosmocriticis, Aliósque. Restatęo quomondo sonus ille efficiatur, inquirendum; Certè naturalem non esse, praeter naturam igitur eum contingere necesse est. Dico igitur hosce prodigiosos sonos causari Tutelarium Angelorum ope ob merita alicujus Sancti, qui cum ob certos fines rationesque DEO soli notas, tum ad imminentia alicujus regni mala praevidenda veluti singulare privilegium id à DEO impetravit. Contingunt tamen hujusmodi soni subinde quoque illusione Daemonum, uti olim fiebat in sonitu Oraculorum prodigioso, de quibus lege Oedipum nostrum hieroglyphicum in Tractatu de Oraculis veterum; vel etiam ut in locis infestis subindè contingit, de quibus DELRIO &TYRAEUM consule; Nos hujusmodi sonorum prodigiis tanquam longè extra Instituti nostri metam positis, relictis ad eos sonos describendos, qui cùm naturales sint, nemo tamen causam eorum satis perspiciat, nos convertamus.