Latin
CAPUT VI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 223-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus quidem rei causa alia non est, nisi occultae subterranearum aquarum catadupae; ut fusè demonstravimus in undo nostro subterraneo, &ex spelunca Hispaniolae suprà memorata patet. Refert PAUSANIAS Littus Aegaei maris, sonitum cytharae aemulari certè non alia de causa, nisi ex varia cavernosorum littorum constitutione, quae impetum ruentium undarum suscipientes sonósque multiplicantes, eminus auscultantibus, nescio quid harmonicum exhibeant. Nam magnitudinem &parvitatem cavernarum idem in soni productione, quod corpora sonora concava uti doliorum magnitudine differentium, praestare, neminem dubitare posse existimo. Unde &alia difficultas solvitur circa prodigiosum sonitum, quem in monte litori maris Quatomalensis in nova Hispania vicino Euro flante percipi refert LAERTIUS in Historia novi mundi ait enim sonitum tam propè organi nostratis sonum aemulari, ut indigenae eum Choream Deorum nominent, cujus quidem rei causa alia non est, nisi canales montis differentis magnitudinis, in quibus aër vehementiâ maris per cavernas introactus constipatúsque illisione ad orificia canalium factâ, idem, quod in lituis, fistulis, corporibúsque vento expositis variè agitatus illisusque praestat. His adjungemus quòd mirum narrat de montibus quibusdam Britannicis &Persicis CLEMENS Alexandrinus lib. 6. Stromat. his verbis: Dicunt autemii quoque qui conscripserunt historias, esse in Britanniae Insula quandam speluncam monti subjectam, in fastigio autem hiatum: cum autem ventus incidit in speluncam &in sinu fossae alliditur; sonum Cymbalorum audiri, quae numerosè pulsentur. Saepe autem cùm in sylvis quoque moventur folia per repentinum &densum spiritùs impetum, editur sonus avium cantui similis.