# Phonurgia nova 226

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/226

Caeterum ii, qui transiêre Persica, in locis quae in Ragorum Regione sunt eminentioribus, referunt tres montes in longo campo deinceps esse positos, primum sonum edere veluti clamantium non paucorum millium hominum, perinde ac si essent in aëre: ad medium autem cùm venerint, majorem simul & evidentiorem strepitum apprehendere: tandem verò audire canentes PAEANA perinde ac si vicissent; Cujusvis autem soni causa est, ut existimo, & locorum laevitas & concavitas, rejectus itaque, qui est ingressus, spiritus in eundem locum procedens sonat vehementiùs. Si vera sint, quae CLEMENS refert de montibus Britannicis; certè istius prdigiosi son causa alia esse non potest, nisi cavernosi & pertusi montis differentis magnitudinis canales, unde talis nascitur dispositio; spelunca enim monti subjecta conceptum ventum immittit in canales, ubi strictiùs coarctatus illisúsque ad orificia diversos sonos progignit, quemadmodum suprà de montibus Quatomalensibus diximus. Triplex verò murmuris differentia quod tres montes Tersicos conficere CLEMENS refert, pari pacto in dispositionem montium referenda est; nam exercitus sive Caravanae transeuntis fremitus ibidem reflexus, ac intra montium concavitates varia reflexione multiplicatus, cum murmur reflexum transeuntium hominum referat, mirum non est tumultuantis exercitûs fremitum percipi. Secundi verò montis concavi reflexus à primo monte sonis tum directis, tum reflexis transeuntis Caravanae foeto cùm geminet fremitum; mirum non est tumultus auctiores audiri. Tertium verò montem, utpote remotiorem ob naturalem soli cavitatumque alpestrium dispositionem, simile quid Paana canentium choris referre non mirabitur, qui praecedentia sonorum prodigia penitiùs fuerit contemplatus.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
