Latin
COROLLARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 227
Unproofread scanNot analysed yet
Norunt occultum resonantis naturae vim Sacrificuli istius loci, qui ut se divinos demonstrent, homines in cacumine montis positos occultis hujusmodi vocibus de rebus futuris admonent; ij verò se Numinis voce afflatos arbitrati, non rarò in maximas calamitates devolvuntur, dum jussa exequi inconsultiùs properant. Quae si vera sunt, id alia ratione non fieri crediderim, nisi per ἐνακαμτεκο objectum sphoericâ aut parabolicâ figurâ à natura praeditum, quo in unum è regione positae rupis punctum sonorae species confluant. Hinc multa solvuntur ab historicis relata, quae à plerisque pro fabulis &superstitionibus passim habebantur. Narrat HERBERSTEINIUS, in Provincia Candora ultima Septentrionis terra fluvium esse, quem ob spectra frequentia subinde comparentia, &voces hominum animaliúmque ibidem in opposita ripa exaudiri solitas, nemo adhuc transierit; ait quoque, vix diem aut septimanam labi, aestivo praesertim tempore, quâ hujusmodi prodigiosae voces non audiantur. Certò Ego arbitror, nulla alia haec portenta esse, quàm hominum animaliúmque voces veras in citerioribus fluminis campis exortas, &ex cavis transtimarum rumpium speculis reflexas, quae in ripis constitutos simplices &inexpertos homines vano hoc metu, &Panico quodam timore percutiant, cùm nihil hominibus faciliùs imponere possit, quam ludibunda hujusmodi naturae loquacitas. CARDANUS lib. 18. de Subtilitate similem narrat de quodam sibi familiari deceptionem. Quidam, ait, amicus noster, cum iter ageret juxta flumen nec vadum sciret, exclamare caepit, Oh! cui latens Echo respondit, Oh ille existimans hominem esse, interrogat italice: Onde deuo passar? passa respondetur: tum ille, qui? qui replicatur. At ibi profundo gurgite aquae admodum perstrepebant, unde ille territus iterum interrogabat, deuo passar qui? Echo respondet, passa qui; cui sapiùs idem interroganti, idem respondebat. Quare cùm amicus inter metum, &neceßitatem natandi esset, nóxque obscura &intempesta urgeret, daemonem aliquem sibipersuadere velle, ut se in torrentem illum F f 2 illum praecipitaret, existimavit: quare inde reversus rem totam narravit CARDANO, qui non doemonis insidias, non phantasmatis illusionem, sed jocantis naturae lusum fuisse ipso facto demonstravit. Hujusmodi naturae portentum sentias quoque SYRACUSIS in ruderibus Palatii Dionysiani, ubi in quodam receptaculo natura sonos ita aptè reflectit, ut nihil admirabiliùs in simili materia me audivisse recordari possim. Multa hoc loco de prodigiosa vocis sonorúmque reflexione dicenda forent, sed cùm haec omnia alibi dicta &explicata fuerint, hic Teratologiae finem imponentes, ad nonnulla experimenta progredimur.