# Phonurgia nova 228

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, EXPERIMENTUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/228

EXPERIMENTUM I. De cura Celancholia. JOminem profundo sopore, aut vehementiori aliqua animi Aperturbatione oppressum facilè excitaveris, si vehementiori aliquo sono, vel tubae phonicae, vel alterius instrumenti, atrae bilis alumno adsonueris; nec dubito, quin hujusmodi instrumentis facilè in saltus animaveris Tarantismo laborantes; quò enim vehementius ad saltus concitabuntur, eò citiùs ingentis sudoris copiâ perfusi, à latentis veneni malignitate liberabuntur, uti in praecedentibus dictum fuit. EXPERIMENTUM II. De Luporum Vulatu. CIUjus experimentum in Monte Eustachiano sumpsimus, per Dquendam Chirurgum, qui Luporum (quorum in dicti Montis latebris ingens stabulatur copia) ejulatus adeò ad verum fingere norat, ut remotè audientibus lupus esse videretur; hic in alta consistens rupe per nostram phonicam tubam eos ululatus edidit, qui & lupos ad ululandum, & canes ad latrandum magnâ adstantium admiratione concitarent; fuitque magna & vehemens ululatuum inter latratuúmque stridores haud injucunda concertatio; neque dubito, quin in reliquorum animalium & volucrum vocibus fingendis per hujusmodi sonos Phonurgus quispiam similes effectus consequi posset. Sed haec jam de hujus Operis Phonurgici argumentis dicta sufficiant.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
