# Phonurgia nova 232

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, P. FRANCISCI ESCHINARDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/232

Frequentia autem populi in templis, non tam nocet sono distincto ob debilem reflexionem, quàm ob aërem vaporosum. Hinc etiam cùm dicuntur aliqui cantores apti tantùm pro cubiculis; haec propositio est intelligenda tantùm materialiter, non quòd juventur semper à quacunque reflexione cubiculi, sed quia eorum vox se comodè extendit tantùm pro cubiculari spatio. Hinc etiam fornices in templis potiùs nocent, quàm juvant, auditionem distinctae Musicae, Cantionum &c. & hinc minuitur delectatio &c. Possunt tamen in praxi dari aliquae utiles reflexiones, de quibus suo loco dicemus: Et in magnis Templis aptior locus pro cantoribus erit, non maximè humilis, sed mediocriter & juxta proportionem Templi elevatus, ut ri ex omnibus Templi partibus audiantur, sed oportet juvare illos per aptas reflexiones non discordantes sensibiliter à voce directa. Labrum expansum in orificiis tubarum, puto primò universaliter juvare ad suaviorem sonum; per illam enim dilatationem orificii fit concursus minùs velox cum aëre externo, adeoque non datur strepitus asper & insuavis; similiter ac in ostiis fluminum divergentibus minuitur pugna cum mari.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
