# Phonurgia nova 234

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, P. FRANCISCI ESCHINARDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/234

Ex supradictis non multùm juvatur auris per hujusmodi Tubam sibi immediatè applicatam, ad audiendam vocem seu sonum, nisi impetus aëris recepti intra ipsam per orificium latius sit notabilis. Ratio, quare in tubis Conophonicis requiratur lenta pronuntiatio, inter alias est, ob inordinatam reflexionem, per quam aliquae lineae seriùs, aliae ociùs concurrunt in foco, quod non accidit in Ellipticis, ut alibi notavi, quamvis non negem plurimas fieri reflexiones in conicis. Potest fieri difficilis objectio contra sonum fortiorem praecisè ex tuba fortiori caeteris paribus Scilicet idem impetus majorem aëris molem debiliùs impellit, quàm minorem. Sed in Opusculo à me nuper impresso judicavi respondendum esse, quòd quamvis in singulis partibus aëris clausi possit esse impetus debilior, tamen tota collectio plùs continet impetùs, quàm in breviori tuba, ex longitudine enim tubae impetus spiritùs tensi ex ore humano emissi, majores vires acquirit eundo, ut supra indicavi. Et hinc etiamsi tuba decurtetur, deperdit fortitudinem in majori proportione, quàm sit proportio decurtationis Hac occasione (ut denique omnia Tuo sistam judicio) addo, me pluribus communicasse, tuto & utiliter posse vertiginari Acum magneticam super apicem ferreum. Ratio est, quia ex una parte materia pileoli, cùm non sit ferrea, Apici non adhaerescit, & ex alia, reliquae partes Acus magneticae sunt indifferentes, ut in omni puncto circumferentiae trahantur aequaliter; non minùs quàm grave super Planum horizontale habeat indifferentiam, ergo ab astractione apicis ferrei non impeditur Acus, quò minùs vertatur juxta exigentiam magneticam: Moneo autem, pileolum fieri utiliter posse ex vitro.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
