# Phonurgia nova 236

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, P. FRANCISCI ESCHINARDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/236

Ars Anacamptica, sive Echonica, est Facultas reflexi radij naturam & proprietatem exponens. θωνοάμεις Phonocampsis, nihil aliud est, quàm reflexio lineae sonora. Centrum phonicum punctum est, à quo diffusio soni aut vocis initium ducit. Centrum phonocampticum, est punctum extremum, in quo terminatur linea reflexa. Linea phonica sive sonora aut vocalis est, per quam vox it & redit. Ortophona per quam sonus in seipsam unde profluxit, reverberatur. Loxophona est linea, quae in murum obliquè incidens, obliquè reflectitur. Anophona est, quae sursum obliquè incidens reflectitur. Catophona quae deorsum reflectitur. Objectum phonocampticum est Murus, vel Mons, vel aliud quodvis obstaculum, in quo vox reflectitur. Triangulum phonicum est, quod efficit linea directa & reflexa cum basi, quae est distantia intra centrum phonicum, & phonocampticum; sive centrum directae & reflexae vocis. Phonismus est collectio, seu radiatiospecierum phonicarum intra tubos conclusarum. Polyphonismus est vocis in corpore concavo variè reflexae multiplicatio. Organa acustica sunt instrumenta, quae sonos in remota loca propagant. Phonoclasticum corpus est, in quo sonus refringitur, ut in aquis fit. Tubus conicus, est instrumentum, uti tubae, in turbinem extensum. Echometria est Facultas investigandi directarum, reflexarumque linearum quantitatem. Elliptica, parabolica, & hyperbolica superficies sunt ex variis Coni sectionibus ortae, quarum figuras vide suis locis. Tubus cochleatus dicitur, qui sub conica forma in tortuosum meatum contorquetur. Oticus tubus vocatur, quo Surdastris ad aurem apposito, loqui solemus. Diapason est consonantia in Cusica, quam Octavam vocant. Diapente est consonantia, quam Quintam vocant. Diatessaron est consonantia, quam Quartam vocant. Nete est chorda, quae supremam vocem in Octava refert. Hypate quae infimam Baßi chordam significat. Chordae Isotonae sunt idem, quod chordae aequaliter tensae. DEX

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
