# Phonurgia nova 31

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, PROPOSITIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/31

PROPOSITIO XI. PHONISMVSCONICVS AD PARIETEM RECTUS reflexione sua pariet conum phonicum truncatum inversum. VIt phonismus conicus A. ad parietem BDC. normalis, dico Sreflexum phonismum conum truncatum inversum formaturum; quoniam enim linearum ex A. in murum incidentium (per 2. hujus) nulla nisi axis sive media in se reverberatur, ergo omnes in alias & alias A. puncto reflectent, cùm verò puncta illa ex peripheria circuli, base scilicet coni phonici, sive phonismi conici sub aequalitate angulorum reflectantur, reflexarum linearum terminus VX. necessariò erit circulus, cujus centrum A. erit centrum phonicum, sive centrum sonori, aut quod idem est, apex phonismi conici directi, superficies verò truncata circularis communis erit basi coni phonici ABC. truncatus verò conus inversus ad directum erit VXBC. quem in D. puncto axis, paries BC. eidem normalis secat. Phonismus igitur conicus, &c. quod erat. COROLLARIVM. Ex hac propositione sequitur, si in circulo VX. diversorum aures ponerentur, omnes eundem sonum, sive Echum eandem audituros; erit autem basis hujus truncati coni VX. tantò amplior, quantò objecto phonocamptico BC. fuerit vicinior & tanto contractior, quantò A. punctum phonicum à muro fuerit remotius, ut in praelusione 3. §. 3. dictum est. §. II. De De Polyphonismis, sive prodigioso sonorum augmento. Uemadmodum igitur intra concava corpora coarctata lux maximum sui augmentum acquirit, ita & sonus; quod idem acustica specula in photismorum confluxu operantur, hoc in phonismorum confluxu organa. Otica sive acustica, ita, ut polyphonismus nihil aliud sit, quàm multorum phonismorum, seu conorum vocalium in unum punctum confluxus.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
