Latin
PROPOSITIO XI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 32
Unproofread scanNot analysed yet
Sicuti polyphotismus nihil aliud est, quàm multorum photismorum in unum punctum concursus. Quoniam verò hic polyphonismus proprie concavis corporibus, qua polygonis, quà cyclicis convenit, mearum partium esse ratus sum, tam subtile &illustre argumentum paulò fusiùs (praesertim cùm nemo, quod sciam, sit, qui illud attigerit) declarare. Suppono igitur primò, vocem in patenti campo nulli reflexioni esse subjectam, sed sphoerice in omnem partium situm radiare, mox tamen ac obstaculum aliquod occurrerit eidem normale, tum primum phonismum fundare; Si verò vox media fuerit inter duo obstacula, sive parietes, eam hoc situ duos fundare phonismos, &sic de caeteris. Hoc igitur supposito nihil restat, nisi ut quot, qualésque in corporibus phonismos vox producat, videamus. Sit igitur.