Latin
PROPOSITIO XII
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 33
Unproofread scanNot analysed yet
occurrent, ibidem variis reflexarum linearum occursibus mirificè intendetur vox; vicinae ergo perpendicularibus in D. recurrent, reliquae juxta propositionem 4. variis secundariis reflexionibus in latera tinnitum sive confusum bombum reddent. Centro itaque phonico in axe prismatis trilateri concavi constituto vox emissa triplici phonismo aucta ad suum centrum redibit, quod erat demonstrandum. dist PROPOSITIO XIII. CENTRO PHONICO IN AXE PRISMATIS QUAdrilateri concavi constituto, vox emissa quadruplici phonismo aucta ad idem centrum redibit. CIt ABCD. prisma quadrilaterum concavum, centrum phonicum in Edico, vocem emissam quadruplici phonismo auctam in E. redituram. Quoniam enim radii sive axes phonismorum EB. EC. ED. EA. sunt ad latera normales per 2. hujus, in se reflectetur vox; cum pręterea sint aequales eodem quoque tempore consonabunt in E. cùm verò vicini radii per modum normalium accipiantur, &1I. circa E. ad latitudinem aurium reflectentur: quatuor igitur phonismis, quos 4. prismatis latera fundant, vox aucta redibit in centrum E. quod erat ostendendum. Quomodo verò reliquae lineae tandem per, varias reflexiones in centrum E. revertantur, dicendum est. Et de normalibus quidem jam dictum est; de obliquis quoque dicamus: Sint igitur, ut in figura sequenti patet, EC. &BE. loxophonae lineae, dico eas in E. reversuras; Nam EC. in C. reflexa, sub aequalitate angulorum VOR FXOSNEP ECI. &VCD. reflectetur in D. hinc sub eadem angulorum aequalitate VDC. &SDO. reflectetur in O. &tandem ex O.