Latin
CONSECTARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 36
Unproofread scanNot analysed yet
vox prolapsa in m. hinc reflectetur in K; ex K. in N, &tandem in O. In P. verò prolapsa illinc reflectetur in I; ex I in Q &ex Q. tandem etiam in O. Idem dicendum est de singulis aliis phonicis lineis inter MA &AG, interceptis. Aureitaque constitutâ &c. quod &c. Nota, quòd si quis in punctis GHIKLM. ad radios normales poneret superficies, dico Echonem reflexis suis lineis descripturam perfectum hexagonum. Vox enim ex A. incidens in G. ex G. in H. ex H in I. &ex I in K. &ex K in L. &ex L. in M. &hinc in A. denique necessariò sub aequalitate angulorum reflectetur. Ita in praecedente pentagono vox in H. ex B. reflectetur in C. &ex C. in D &ex D. in E. &ex E in A. &H. denique reflectetur. Si punctis videlicet ABCDE. ad radios figurae normales superficies erigerentur. Idem dicendum de omnibus aliis Polygonis.