# Phonurgia nova 36-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, COROLLARIVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/36-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/36-2

COROLLARIVM I. Ex dictis denique clarissimè patet, quòd, quò prismata concava habuerint plura latera, tantò sonum magis augmentatum iri, auctis enim phonismis, augetur sonus, sed phonismi augentur juxta incrementum laterum &c. praeterea quantò plura fuerint latera tanto anguli incidentiae & reflexionis erunt recto viciniores, & consequenter phonismi juxta hypothesim 3. magis circa centrum unientur; Verum uno paradigmate rem explicasse sufficiat. Sit dodecagonum prisma, ut sequens figura ostendit, cujus centrum O. sitque ACBO. ex duodecim phonismis unus, dico sonum ex O. emissum, praeterquam quòd 12. phonismis augeatur, etiam augmentatum iri ex lineis, magis ad normalem accedentibus, cujusmodi sunt omnes illae inter A & B. mediae lineae; OA. verò, & OB. lineae extremae uniuscujusque phonismi tantò à centro in prima reflexione suâ distabunt, quanta est lateris polygoni latitudo, post multiplicem tamen reflexionem tandem omnes in centro concurrent, ut in praecedentibus visum est.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
