# Phonurgia nova 38

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CONSECTARIVM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/38

PROPOSITIO XVI. CENTRO PHONICO CONSTITUTO IN AXE CYlindri concavi, vox emissa ex omnibus punctis peripheriae in se ipsam reflectetur. CIt cylindrus concavus XY. vox in N. centro constituto; dico eam ex omnibus punctis peripheriae, ABCDEFG. ABGHIKLM. & quibuscunque aliis infinitis in N. reflexum iri. Quoniam enim omnes lineae ex centro ad circumferentiam ductae ad illam sunt rectae, rectae autem juxta propos. 2. in se reflectuntur; reflectentur ergo omnes lineae ex peripheria in N. ubi & omnes unientur, patet ergo propositio. Cùm praeterea vox non in unius tantùm circuli puncta incidat, sed in tot puncta, quot considerari possunt in lineis longitudinis cylindri; hae autem lineae omnes ad axem parallelae sunt, omnia harum linearum longitudinis puncta alicubi in axem reverberabuntur. Unde mirifica & prorsus miraculosa multiplicatio soni, qualem in profundioribus puteis experimur, nullo negotio patesit; Sit puteus ABCD. axis OP. Centrum phonicum N. ex quo vox emissa cadat in E, ex E. ergo reflectetur in G. & ex G. in F. semper axem intersecando in punctis MV. similiter vox incidens in H. reverberabitur in I; & ex I. in K. axem secando in RS, & similes reflexiones contingunt in omnibus punctis linearùm altitudinis putei, cujusmodi sunt AC & BD. in antecedenti schemate.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
