Latin
SECTIO II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 41
Unproofread scanNot analysed yet
ARCHITECTURA ECHONICA Id est DE ECHONIBUS ARTIFICIOSE CONSTItuendis, necnon miris fabricarum Echonicarum effectibus. Raemissis omnibus iis, quae ad Theoriam Echonum pertinere quovis modo videbantur, jam singula per problemata in praxim redigemus, ut speculationum nostrarum usus omnibus meliùs &luculentiùs patefiat, Sit itaque CAPUT PROBLEMATICUM I. PROBLEMA I. SIOBJECTA PHONOCAMPTICA EX DETERMInato loco ita disponantur, ut ad vocale non Parallela tantùm, sed &Normalia sint, vox ex singulis reflectetur in se ipsam. Cnt objecta Phonocamptica BCDOEI. vocis determinatus locus A. supra puteum, dico lineas sonoras in dicta objecta incidentes recursuras in A. Quoniam enim ex hypothesi vox in dicta solidorum corporum puncta incidens Ορθονόνος refle. ctitur, radius autem Ορθόγόνος in se ipsum reflectatur juxta propos. 2. omnes in A. citiùs, aut tardiùs juxta distantiae vocalis, ab objectis Phonocampticis proportionem reverberabuntur.