# Phonurgia nova 42

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/42

CONSECTARIVM. TIMC Ex quo patet luculenter, cur subinde stantibus in montibus, vox ex imo vallis reverberetur ad nos; quia videlicet radius sonorus ad rupem C. normalis revertitur in A. ita stans in valle F. percipiet vocem A. in O. reflexam, & contra ex D. quoque fundo putei vox reflexa multiplicato sono remeabit in A. PROBLEMA II. DATIS DUOBUS PUNCTIS SIVE STATIONIbus tum objecti situm, tum angulos determinare, sub quibus vox Loxophona it & redit. VINT duo puncta data AB. quorum hoc centrum productionis soni, alterum A. terminus sit vocis reflexae; petitur, quomodo constituendum sit objectum anacampticum, ut A. vocem B. reflexam percipere possit: ducantur ex B. & A. duae lineae quomodolibet, dummodò alicubi concurrant. v. g. in C. fiátque triangulum ABC. quo peracto dividatur triangulus ACB. bifariàm, ad extremum enim C. dividentis lineae punctum linea normalis ducta, assignabit muri, aut cujuscunque corporis reflectentis situm, in hunc enim murum vox B. incidens, necessariò reflectetur in A. rem ita demonstro, cum enim juxta propositionem 1. Echo fiat sub aequalitate angulorum incidentiae & reflexionis, hic autem C. S. cathetus sit dividens triangulum phononcamnocampticum bifariam, lineaque LCM.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
