# Phonurgia nova 44-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, PROBLEMA IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/44-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/44-2

PROBLEMA IV. DATIS TUNCTIS QVOMODOLIBET DISPOSItis, in ijs ita objecta phonocamptica disponere, ut vox partim internè partim externe reflexa, semper tamen aure, in quibuscunque lineis directo-reflexis constitutâ Echo percipiatur. VINT puncta data quomodolibet disposita ABCDE FGH. rectis AB. BC. CD. DE, EF. FG. GH. conjuncta, dividantur singuli anguli bifariam, cathetis BV, CV, DV, EV, FV, GV, HV, ad quos in punctis BCD EFGH. normales erigantur, supra quas objecta Phonocamptica disponantur. Dico objecta super normales ita disposita, vocem v σθ partim internè parubicúnque in lineis tim externè reflexura: vocémque reflexam, directo reflexis auris fuerit constituta redditum iri. Cùm enim anguli tam cathetici, quàm directo reflexi ex suppositione sint aequales. Ergo per propos. 1. vox necessariò ex B. reflexa internè illidetur in C. ubi externè reflexa feretur in D. internè in E. deinde iterum in F. & hinc internè in G. ubi denuò externè in H. & denique externè in A. semper sub aequalitate angulorum reflectet.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
