Latin
PROBLEMA IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 45
Unproofread scanNot analysed yet
Datis igitur punctis &c. quod erat fac: &c. Dicimus autem externè reflecti, quando objectum aliquod Phonocampticum superficiem reflexionis cum catheto suo habet extra datorum punctorum districtum, sive quando catheti refexionis extra porriguntur, internè verò reflectunt, quando catheti reflexionis, intus vergunt; in proposito exemplo objecta Phonocamptica externè reflectentia sunt C, &H. eorúmque catheti extra vagantes CV. &HV. reliqua objecta habentia cathetos intus vergentes, uti fuit BV. DV. EV. FV. internè reflectentia sunt. PROBLEMA ECHUM POLTPHONAM CONSTRVERE. SIVE quae post editam primam eandem vocem, aliásque propositiones aliquoties repetat. N memoriam hoc loco revocanda ea, quae in tertia praelusione de intervallo Echonis tradidimus. Nam cùm certa &MathemaItica distantia in hoc negotio lubrico dari non possit, omnium optimè faciet, qui dictam distantiam ad sensum, sive mechanicè exploraverit; Ita autem faciet: seligat sibi murum solidum, politum, reflexioni vocis aptissimum, deinde normaliter ab illo accedat, rececedantque donec unam syllabam perfectè reddiderit, spaciúmque diligenter mensurâ aliquâ notâ exploret, deinde tempore opportuno &tranquillo recto tramite retrocedat dónec bisyllabum vocabulum perfectè reddiderit, spaciúmque diligenter mensuret; postea retrocedat in tantùm donec trisyllabum Echo reddiderit, &sic semper magis magisque à muro recedendo donec decasyllabum, sive versum quempiam perfectè reddiderit, in omnibus polisyllabis perfectè observando distantiam. t experientiâ inveniet spacium quéis Scho unâ syllabâ augetur, non esse aequale, sed semper minus &minus: pari pacto; ut polyphona sit Scho &syllabam aliquoties repetat, spacia quéis distinctè heptasyllaba crescunt, non sunt aequalia sed minora &minora semper. Exempli gratiâ. Cujus quidem rei ratio Monosyllabaalia non est nisi languor voBissyllab. cis, quae, quantò remotiùs Trisyl. spacium percurrit, tantò pedum. Tetrasyl. semper magis magisque flacPentasyl. cescit, donec penitus exaniHectasyl. metur; cùm ergo vox semHeptasyl.