# Phonurgia nova 46

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, PROBLEMA IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/46

per magis & magis debilitenequaquam posse, sed remotiora tur, certum est spacia aequalia esse ut sint, nesemper strictiora (ut in prospectiva columnarum fit cesse est. quâ tamen proportione decrescant, difficilè est cognoscere, cùm velocitas motùs ad spacium exactam & certam propositionem admittere vix possit; securiùs igitur aget, si ad sensum uti polysyllaba spacia ita & polyphonae Schonis spacia exploraverit; Ita autem res mechanica ope pluriùm indagari poterit. Sit murus AB. à quo in tantum recedat Echometra, donec illud: Arma virúmque cano, perfectè reddiderit, quòd fiet in puncto C. ubi primus Echometra immotus signum ultimae reflexae syllabae (cano) dabit alteri socio, tantùm in linea CL. recedenti i A donec dato primo in C. peractae reflexionis signo, Echo incipiat secundò. Hicque peractae reflexionis signo dabit tertiò in eadem linea tantum recedenti, donec finitâ reflexione secundi inchoat 3. & sic in infinitum. Spacia enim haec diligenti mensurâ explorata dabunt loca, quibus erecti muri, repetant integras propositiones aliquoties. Sed hae observationes cum difficiles sint melius fecerit Sc hometra si muros aequali intercapedine & reflectenti voci proportionato spacio dissitos selegerit, hi enim ut plurimùm voces aliquoties perfectè repetunt, quemadmodum experientia me docuit, in diversarum turritarum urbium moenibus; Primùm in muris Vrbis Avenionensis, in quibus vox octies distinctè repetitur etiamsi obstacula phonocamptica sint aequali spacio dissita. Similiter in Romanae Vrbis moeniis, ubi pro multitudine turrium vox nunc bis nunc quater, nunc quinquies sexies aut septies reflectit, sed jam ad problema Sit initio propositum, propiùs accedamus. Sit igitur protensus murus quispiam 7. turribus; ut in figura praesenti patet, tanto ab invicem spacio, quanto vocale X. distat à prima turri A. dissitis, sintque singulae turrium superficies ad vocale X. parallelae & normales; dico vocem X. in singulos muros ABCDEFG. incidentem in se reversam Echum heptaphonam formaturam. Nam cùm ex suppositione vox in se reflectatur ex omnibus muris ad sonorum normalibus; ac deinde ob remotiores semper & remotiores turres vox tardiùs & tardiùs recurrat, necessariò ultima turris tardiùs reddet vocem, quàm penultima, & penultima, quàm antepenultima, & sic de caeteris. Auris igitur in X constituta, Echum heptaphonam percipiet: Heptaphonam igitur Echum PROconstruximus, quod erat faciendum.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
