# Phonurgia nova 48

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, PROBLEMA VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/48

PROBLEMA VI. DATIS TUNCTIS QUIBVSLIBET IN CIRCULO dispositis, Schonem circularem construere & polyphonam. CInt puncta phonocamptica in circulo ABCDEFGHIKLM. quomodolibet disposita, ad quae ex A. centro phonico ducantur lineae AB. AC. AD. &c. dico, ex G. puncto semidiamemri tuno Btl IIOI tri circuli lineas AB. AC. AD. AE. AF. AH. AI. AK. AL. AM. ductas assignaturas objectorum phonocampticorum situm, & sonoras ex A. ductas fore ad objecta ABCD. &c. normales. Vox ergo ex A. in objectum phonocampticum supra lineam B. situm, vocem reflectet in A. & lineae CDEFGHIKLM. cùm ad lineas sonoras ex A. descriptas sint normales, objecta phonocamptica super eas fundata vocem reflectent similiter in A. cùm praeterea lineae ex A. productae, semper longiores & longiores sint, sequitur quoque, vocem tardiùs & tardiùs in A. reflexum iri, nascetur igitur Echo polyphona, successivè voces toties repetens, quot puncta in circulo fuerint disposita, quae si ambobus semi-circulis aequalem ab A. habuerint distantiam, aequali tempore in Schum reverberabunt, eamque duplo fortiorem reddent.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
