# Phonurgia nova 55

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/55

ad sinum anguli catheti phonici; 14. grad. ita spacium 25. pass. ad aliud prodibit operatione peractâ D B. linea distantiae puncti reflexionis à puncto B. Si verò lineae loxovir ptotae AD. quantitatem desideres, fiat ut sinus anguli AD B. phonoptoti ad sinum totum; ita notâ mensurâ 25. pass. ad C EEECS. aliud prodibit AD. linea loxoptota quaesita cui cum linea ED. reflexa aequalis sit; ejus quantitas ex se innotescit. Si verò desideres scire in quod punctum lineae AX. vox D. reflectatur, ita age. Dupla distantiam BD. ex puncto A. in lineam AX. & habebis punctum E. in quod vox A. ex D. reflexa percipietur, quaesitum, cum enim cathetus CD. triangulum reflexionis EDA. bifariam secet, erunt anguli EDC. & CDA. aequales, aequales ergo & sinus eos subtendentes videlicet AC. & CE. horum enim termini A & E. determinant spacium inter A. centrum phonicum & punctum E. in quod reflexio desinit: Data itaque &c.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
