Latin
COROLLARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 56
Unproofread scanNot analysed yet
peractâ, prodit AB. sive CD. si verò lineas loxophonas AD. &DE. nosse velis, fiat ut sinus anguli catheti phonici ad sinum totum, ita DB. ad aliud. Operatione enim peractâ prodibunt AD. DE. lineae loxophonae quaesitae. Ratio patet ex 15. prop. resolutionis triangulorum apud CLAVIUM quem consule; probl. 1. 2. 3. Geometriae. PROBLEMA III. NOTA LINEA LOXOPHONAORTHOPHONAM &distantiam centri phonici apuncto normali sive centro reflexionis reperire. CIt linea loxophona AD. nota. primò orthophonam CD. investigabis hoc pacto, fiat ut sinus totus ad sinum anguli ADB. phonoptoti ita nota mensura AD. ad aliud, &operatione peractâ, prodibit AB. vel. CD quaesita. Iterum ad reperiendam lineae DB. quantitatem, fiat ut sinus totus ad sinum anguli catheti phonici GAI. ita nota mensura AD. ad aliud, &facta operatione, prodibit BD. quaesita. PROBLEMA IV. XOTALINEA ORTHOPHONA, LINEAS LOXOphonas &distantiam centri phonici à centro reflexionis reperire per tangentes &secantes. Vt AB. linea orthophona nota; &scire cupias lineam loxophonam AD. fiat ut sinus totus A I. ad AG. secantem anguli catheti phonici 14. grad. ita nota A B. 25. pass. ad aliud, &prodibit. AD. loxophonae quantitas quaesita; Iterum ad investigandam BD. fiat, ut sinus totus A I. ad IG. tangentem anguli 14. grad. ita nota mensura 25. pass. ad aliud, &prodibit quantitas BD, quaesita. Si verò nota fuerit BD. notae fient AB. &AD.