Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 59
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT DE TUBIS, EORVMQDE PROPRIETATIBUS. bam, unum ex maximè antiquis instrumentis esse sacrae litterae testantur multis in locis; nam MOYSEN 10. Num. duas ex argento, mandato Dei fecisse legimus, Josue quoque eâ usum, Liber fud memorat. Ante Arcam quoque foederis tubae usum fuisse Liber 1. Reg. ostendit. Sed de his in Tractatu de instrumentis Nusicis Veterum egimus. Moderno tempore tubae varias classes sortiuntur; quaeTuba ordinaria. dam omnes sonorum differentias praestant sola Tubicinis cum linguae plectro, tum insufflatione vehementi, cujusmodi praesens figura ostendit. Aliae quae &ductiles dicuntur, ita constructae sunt, ut una intra alteram strictè moveri possit, atque in hujusmodi tubis sonorum diversitas, non tam flatu &linguâ quàm prolongatione &decurtatione, sive quod idem est, inferioris gyri eductione, vel introductione emergit: Sed prioris qualitatis proprietates priùs examinemus, deinde posterioris. Habet inter caeteras abditas qualitates &hanc Tuba omnium Tubicinum experientiâ confirmatam, quòd ascensus sonorum tonatim in ea fieri nulla ratione possit, id est, primum tonum V. g. impossibile est, ut excipiat tonus RE &MI. sed secundus tonus semper erit infallibiliter Octava, &tertius Quinta, quartus Quarta, &consequenter quemadmodum tabula sequens ostendit. RQ3. min. quart ton, majton, min. maj. ton. min. Octava Quinta Quarta, 3. maj. In praecedenti tabula vides numeros, quantò ab unitate magis recesserint, tantò parere consonantias imperfectiores, sequitur hunc naturalem numerorum progressum tuba. Nam primus v. g. tonus C sol fa ut, incipiens quasi unisonum dat; Secundo vero tono, qui per numerum 2 (secundum) significatur, non tonum, sed eam consonantiam resonat, quam duo numeri 1. ad 2. proportione suâ exprimunt, videlicet Octavam.