# Phonurgia nova 61-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CONSECTARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/61-2

CONSECTARIVM. Hinc sequitur, idem praestare tubam in sonorum genesi additione, quod chorda in sua divisione; Nam quemadmodum chorda divisa per medium unam dimidij partem ad integram sonare facit diapason; ita tuba ad primum tonum addendo secundum, dum aërem duplo concitatiorem constituit, similiter Octavam eliciet; iterum quemadmodum per secundam bissectionem nascitur diapente; ita per additionem 3. vibrationum in tuba emanat diapason cum diapente, vel diapente similiter. Non secus de reliquis discurrendum, quae omnia hîc breviter enucleare placuit, ut rerum omnium consensus harmonicus penitus innotesceret. Tubae ductiles eadem cum tubis militaribus habent, hòc excepto, quòd eductione & intrusione, sive retroactione hyposalpingis omnes ordine toni exprimi possint, quod in priori fieri non posse diximus, idemque praestat prolongatio & decurtatio hyposalpingis, quod in fistulis orificiorum clausula vel apertura. Quae cùm omnia clara sint, ijs nequaquam diutiùs immorabimur. CAPUT

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
